monumenta.ch > Plinius > sectio 206

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 2, 205
{XCII} in totum abstulit terras primum omnium ubi Atlanticum mare est, si Platoni credimus, inmenso spatio, mox interno quoque: videmus hodie mersam Acarnaniam Ambracio sinu, Achaiam Corinthio, Europam Asiamque Propontide et Ponto. ad hoc perrupit mare Leucada, Antirrhium, Hellespontum, Bosporos duos. Atque ut sinus et stagna praeteream, ipsa se comest terra. devoravit Cibotum altissimum montem cum oppido Cariae, Sipylum in Magnesia et prius in eodem loco clarissimam urbem, quae Tantalis vocabatur, Galenes et Gamales urbium in Phoenice agros cum ipsis, Phegium, Aethiopiae iugum excelsissimum, tamquam non infida grassarentur et litora.